monumenta.ch > Tertullianus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 10, 4
Tamen si homo Saturnus, utique ex homine, et quia ab homine non utique de coelo et terra. Sed cuius parentes ignoti erant, facile fuit eorum filium dici, quorum et omnes possumus videri . Quis enim non coelum et terram matrem et patrem venerationis et honoris gratia appellet, vel ex consuetudine humana, qua ignoti vel ex inopinato apparentes de coelo supervenisse dicuntur? Proinde Saturno repentino ubique coelitem contigit dici.